previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. [2] ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. [p. 10] Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille1 2 equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbemOrongin barbari appellabantmittit. [3] sita in Maesessum finibus est, Bastetanae3 gentis; ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat4 Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. [4] Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. [5] ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe5 in tres partes exercitum dividit, ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. [6] prima pars cum adorta oppugnare est,6 atrox sane et anceps proelium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; [7] etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. [8] quod ubi animadvertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. [9] quae res tantum [p. 12] pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et7 oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum8 se colligeret.

[10] timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim caederentur; [11] itaque9 patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret. [12] id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. [13] et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur10 portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandumita enim praeceptum eratcitato equo pergebat. [14] additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partis urbis pervadunt. direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. [15] Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti11 ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. [16] cecidere in urbis eius oppugnatione hostium [p. 14] duo milia ferme, Romanorum haud amplius12 13 nonaginta.

1 mille A3JK: om. P(1)N.

2 A.U.C. 547

3 Bastetanae Weissenborn (from Zonaras IX. viii. 8): Hispanae P(3)n Conway.

4 fuerat P(1)n Aldus: fuit SpJK Froben 2.

5 urbe P(1)N Aldus, Froben: urbem (with circumdat) SpN3JK.

6 est P(1)NJK: esset Riemann: Conway would prefer adorta esset, rejecting oppugnare.

7 A.U.C. 547

8 unum P(1)N: unum locum SpA3J (and with locum at the end K).

9 itaque A3N3altern.): adque P: atque (1)N.

10 et refringebantur A3JK Aldus, Froben, Johnson: after portae N3 Conway: om. P(1)N, one line.

11 quoque trecenti A3?N3JK: con P (for CCC): om. P2 (1)N.

12 amplius P(3)M4n Aldus: plus Sp?JK Froben 2.

13 A.U.C. 547

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesessum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orongis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dolabrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AURINX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MELESSES
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Sci'pio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: