11.
[30]
haec sicuti1 exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator
superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia
est. nihil dico2 quid res publica consecuta sit, nihil quid
vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id3 prosit Miloni, qui
hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin
una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non
potuit4, nihil habeo quod5 defendam. sin hoc et6 ratio doctis
et necessitas barbaris et mos gentibus et feris7 natura ipsa
praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent
a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis
hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus
qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris
sententiis esse pereundum.
[31]
quod si ita putasset, certe
optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab
illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia
se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum
ita sentit, illud iam in iudicium venit, non8 occisusne sit,
quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis
saepe9 quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est
quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab
utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est10 ut
quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et
Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sicuti ET: sicut Pδ: si ut Quintil. iv. 4. 2; Iulius Victor, p. 416, Schol.
2 nihil dico post sit hab. T
3 id quod P
4 iure fieri non potuit P: fieri iure non posset ET: iure non posset δ
5 quid P
6 hoc et hoc P
7 feris etiam beluis P
8 non hoc loco hab. ETδ, ante illud P
9 iam saepe T
10 de hoc ... est om. T
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.