previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine1 laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur2 abiectus3. non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita4 damnata. [87] dura, me dius fidius, mihi5 iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam6 insultare pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a7 iudicibus palam8 redemerat, vexarat9 in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat10, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat; capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant; incidebantur iam domi leges quae nos11 servis nostris12 addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. [88] obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum qui poterat obstare13 novo reditu in gratiam14 sibi15 devinctum16 arbitrabatur; Caesaris potentiam suam17 esse dicebat; bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.


1 sine lamentis om. BH

2 ambureretur PHδ: imbueretur ET

3 etiam abiectus Tδ

4 vita esset ab1

5 mihi ante me hab. Tδ

6 in hac re p. Pς

7 a PςHb2: om. ETab1

8 palam ante se hab. ςH

9 vexarat (-erat H) PHδ: vexaverat ET

10 induxerat P

11 nos iam Ascon.

12 servis nostris ςHE, Ascon.: nostris servis Tδ

13 obstare poterat P

14 in gratiam gratia ς

15 sibi Lambin.: quasi codd.

16 devinctum Pςk: devictum HETδ

17 suam PςH: suam potentiam ETδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: