previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[41] sed cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergasin illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaero1, cum in2 re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium3 societas fueritid quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te non4 numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvantequaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? non coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tuiquas enim huius actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autem5 eius causam periculumque coniungis6, eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negaris7 reum omnino de vi fieri debuisse?


1 verum tamen quaero Lamb.: verum etiamen quaero P1: verum etiam in quaero P2Bς: verum etiam inquiro (quaero k) G2k

2 in om. Schol.

3 omnium om. Schol.

4 non add. ed. Hervag.

5 autem PBς: hoc G (Sest. § 138; Balb. § 41)

6 coniungis edd.: coniungas PBGς

7 negaveris Schol. (Sest. § 61)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
hide References (4 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: