previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [16] sic enim ex te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: conlegas habuisti viros fortis novem. ex iis1 tres2 erant quos tu3 cotidie sciebas4 servare de caelo, quos inridebas, quos privatos esse dicebas5; de quibus duos6 praetextatos sedentis vides,—te aediliciam7 praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse8!—tertium scis9 ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum. reliqui sex fuerunt, e quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum tenebant: omnes habuerunt10 leges promulgatas, in iis11 multas meus necessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedilicium vides. [17] volo uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus12 ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod13 novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo. [18] simul etiam illud volo uti respondeas, cum te tribuno plebis esset etiam tum in re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra praeter te nemo umquam est facere conatus,—quae quidem leges anno post, sedentibus in templo duobus non consulibus sed proditoribus huius civitatis ac pestibus, una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt: ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare? num quem ex omnibus tribunis plebis, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse ut umquam contra legem Aeliam aut Fufiam concilium advocaret14?


1 iis P Schol.: his Bςs

2 tres om. Schol.

3 tu om. Schol.

4 siciebas P: sitiebas Bς

5 quos ... dicebas suppl. in mg. P2

6 e quibus hos Schol.

7 aediliciam om. Schol.

8 te (tene ?) ... vendidisse sic distinxi (Cluent. § 84): post vides l. 11 transp. Schuetz, prob. Zielinski, Cl. Qu. iv. 175

9 scis Schol.: scies PBςG

10 habuerunt ed. R.: -ant codd.

11 in iis in te is PBςG

12 Ante verba sit ausus opinatur 'sine auspiciis' aut 'auspiciis sublatis' excidisse K. Busche

13 quod Goveanus: cum codd.

14 convocaret Hs

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: