8.
[19]
quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique
cogitaris1,—est enim res eius modi ut, si tibi in mentem
modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum
putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,—nam
cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli
locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem
gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi2 civis et
ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labefactatam
rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem,
sed captam hanc urbem atque perversam3 putaris4 ut
augurem Vatinium ferre possemus?
[20]
hoc loco quaero, si,
id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua cogitatione
nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem
quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si
ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri5, hanc
quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum
decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo
decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an,
quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cogitaris (cogitarisne Kraffert) secl. Madv.: sed adfert Muellerus dixerisne ... dixeris § 41: sintne ... habeant ... sint Flacc. § 79: cf. etiam Sest. § 85
2 clarissimi PBw: clar. et fortissimi GHEs: fort. et clar. k: cf. § 26. Balb. § 49; Verr. iii, § 97; Cl. Qu. iv. 175
3 eversam GHks (§ 23)
4 putaris Manut.: putares codd. praeter k (putaras)
5 deletum iri Ernesti: posse deleri coni. Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.