previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3.

nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo1 me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum2 civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. [7] qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum3 patriae pepercerim4 quam servaram5, et, si ego te perditorem6 et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum7. at enim8 dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi! [8] scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio9, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa: omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in10 memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? [9] quod quidem ego tibi reddo tuum11; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae12, sic ego te, quamquam es13 omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine.


1 respondebo G

2 principum H all. (prin P1) om. Bς

3 ei cum scripsi (Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. (infra § 29; Sest. § 103): cum Hks: cum et Schol.: cum ei C. Fr. Hermann, edd.: quod ei Madv.

4 pepercerim P rell.: pepercissem Schol. (sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd.

5 servaram PBςH: serueueram Schol.

6 proditorem Reid

7 revocatum ? Klotz

8 Ita enim Bake

9 cuius desiderio forum mutum fuit A

10 in P rell. praeter s (ad); Arch. § 30; praep. om. k, del. Madv.

11 reddo mutuum Pluygers

12 rei pub. nomine s

13 es Wesenberg: sis codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: