Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. consules ab Sora profecti in agros atque
urbes Ausonum bellum intulerunt.
[2]
mota namque
omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas
dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae;
[3]
nec Capua ipsa crimine
caruit; quin Romam quoque et ad principum
quosdam inquirendo ventum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem
venit.
[4]
Ausona et Minturnae et Vescia1 urbes erant ex quibus principes iuventutis duodecim numero in
proditionem urbium suarum coniurati ad consules
veniunt.
[5]
docent suos iam pridem exoptantes
Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum
audierint,2 pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
[6]
fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis,
ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si
exercitus admoveatur; in ea fluctuatione animorum
opprimi incautos posse.
[7]
his auctoribus mota propius
castra missique eodem tempore circa tria oppida
milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis
qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
[p. 260]
[8]
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum3 signum armatis ut ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus,
[9?]
nullus modus caedibus fuit,
deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine perinde ac si internecivo bello certasset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.