previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. [2] priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit, partim purgantium, quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, [3] sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, partim postulantium, [4] ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum [p. 581] capti in vinclis essent, sibi restituerentur. [5] adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; [6] finibus sociorum non excessisse, dedisse operam, ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. [7] de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile responsum tulerunt: [8] bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum. dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. [9] et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint, hostium numero in vinclis habeat, [10] et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.

[11] cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque conspectisnam longe primi civitatis eranttum pro se quisque dicere vere de pace agi. [12] insignis tamen inter ceteros Hasdrubal eratHaedum populares cognomine appellabantpacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. [13] eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. [14] qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; [15] si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones, [p. 582] quas tunc peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; [16] populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret. [17] ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse, [18] — ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter Carthaginis moenia; [19] his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, [20] saevire populus Romanus velit cum flecti misericordia patres appareret, senatorem unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, per quos deos foedus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent; [21] ,,per eosdem" inquit Hasdrubal, ,,quoniam tam infesti sunt foedera violantibus".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: