Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
postero die Scipio Laelium Masinissamque
cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit;
[2]
ipse cum robore exercitus urbes
circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant,
partim spe, partim metu, partim vi subigit.
[3]
Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem
arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis
ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
itaque
[4]
et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quae diutinae obsidionis
tolerandae sunt, ex agris convehebat.
[5]
rara mentio est
pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum;
[6]
pars maxima classem, quae ad
[p. 542]
commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad
opprimendam stationem navium ad Uticam incaute
agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum
levi praesidio, oppressuros.
[7]
in hoc consilium maxime
inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos
censent: quippe classi ut felicissime gerantur res,
parte aliqua levari Uticae obsidionem;
[8]
Carthaginem
ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam
Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis
superesse.
[9]
deductae ergo postero die naves simul et
legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante
fortuna agebantur; et in quo quisque cessasset, prodi
ab se salutem omnium rebatur.
[10]
Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra
ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
[11]
abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus cum operibus tum suapte natura tutus
[12]
et qui et ab Carthagine
conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem
tum ad circumfusum mare urbi possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.