previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audivit. Itaque excitus [p. 376] tumultu raptim ad hostem copias agit. [2] iam primos1 occupaverat equestris2 terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. [3] crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantisquequod nisi in vetere exercitu [4?] et duci veteri3 haud facile estinter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium4 per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. [5] inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est. minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit. [6] equites enim tergo inhaerebant; in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes. [7] tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos5 capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. [8] circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt. postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis eductis,6 postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum [p. 378] corpora conlata in unum sepeliri iussit. [9] inde7 insequentibus continuis8 diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, [10?] donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis, profectus Apuliam petere intendit. [11] ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. [12] consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; [13] tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. [14] postero die prima luce9 profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur. [15] ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit. [16] Hanno indeis enim praesidio eius loci praefueratin Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus; Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit,10 atque [p. 380] inde Canusium procedit. [17] numquam Nero vestigiis11 hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.

1 A.U.C. 547

2 equestris A3N3JK Froben 2: eques P(3)R1: equites RC4 Aldus: equester salmasius, Madvig.

3 duci veteri P(1)n Aldus, Madvig: duce vetere A3N3JK Froben 2: duce veteri N8, Conway.

4 decurrentium C4A3N3JK: decursu (or -um) P(1)N: decursu Madvig.

5 septingentos z Eds.: -ti PK Conway, who brackets supra: some MSS. have LXX.

6 eductis Sp?A3JK Froben 2: ductis P(1)N.

7 A.U.C. 547

8 continuis P(1)N (after diebus JK): Conway would bracket.

9 prima luce P(1)N: luce prima JK.

10 repetit JK Aldus, Froben: repetiit P(1)N.

11 A.U.C. 547

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provincias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Canusium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: