Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Philippus cum paucis peditum equitumque
primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut1 specularetur quae in laeva parte suorum fortuna
esset;
[2]
deinde, postquam fugam effusam animadvertit
et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum
et ipse acie excessit.
[3]
Quinctius cum institisset
cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas
conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper
novitate rei constituit signa;
[4]
deinde, ut accepit
hunc morem esse Macedonum tradentium sese,
parcere victis in animo habebat.
[5]
ceterum ab ignaris
militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator
vellet, impetus in eos est factus et primis caesis
ceteri in fugam dissipati sunt.
[6]
rex effuso cursu
Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit
ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani
[p. 302]
victores in castra hostium spe praedae irrumpunt;2 3 ea magna iam ex parte4 direpta ab Aetolis inveniunt. caesa eo die octo milia hostium, quinque5 capta.
[7]
ex victoribus septingenti ferme ceciderunt.
[8]
si Valerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta—ibi modestius mendacium est—quinque milia septingenti,
[9?]
signa militaria ducenta undequinquaginta.6 Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.
[10]
nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.