Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Philippus maturandi itineris causa,
post
imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus,
signa ferri iussit;
sed tam densa caligo occaecaverat
diem ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent,
agmen ad incertos clamores vagum velut
errore nocturno turbaretur.
[
3]
supergressi tumulos
qui Cynoscephalae vocantur,
relicta ibi statione
firma peditum equitumque posuerunt castra.
[
4]
[p. 292]
Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset,
1 exploratum tamen ubi hostis esset,
decem turmas
equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis,
quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus
esset,
praecaverent.
[
5]
ubi ventum ad insessos tumulos
est,
pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt;
dein nuntiis retro in castra ad duces missis,
ubi
primus terror ab necopinato visu consedit,
non diutius
certamine abstinuere.
[
6]
principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est,
deinde subsidiis tuentium
pulsos aucta.
in qua cum haudquaquam pares
Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent
premi sese,
[
7?]
quingenti equites et duo milia peditum,
maxime Aetolorum,
cum duobus tribunis militum
propere missa rem inclinatam restituerunt,
[
8?]
versaque
fortuna Macedones laborantes opem regis per
nuntios implorabant.
sed,
ut qui nihil minus illo
die propter effusam caliginem quam proelium
expectasset,
magna parte hominum omnis generis
pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;
[
9]
deinde,
postquam nuntii instabant,
et iam
iuga montium detexerat nebula,
et in conspectu
erant Macedones in tumulum maxime editum inter
alios compulsi loco se magis quam armis tutantes,
[
10?]
committendam rerum summam in discrimen
utcumque ratus,
ne partis indefensae iactura fieret,
Athenagoram,
[
11?]
ducem mercede militantium,
cum
[p. 294]
omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum2 ac Thessalorum mittit.
[
12]
eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in
planiorem vallem perventum est.
[
13]
ne effusa detruderentur fuga,
plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
is longe tum optimus eques in Graecia
erat;
pedite inter finitimos vincebantur.