Non solum me numen et implacabile fatumQuaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” ... [p. 316] Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris” ... Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret ...
persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora
exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
Laomedon gemini satiavit numinis iram,
Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma
Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi ...
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[139]
Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei
quasi quandam imaginem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.