previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[94] “feliceminquitmatrem tuam, quae te talem
LO
peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.” Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret,[p. 188] iramque meam prudenti absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitiaEumolpeinquamiam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit
LI
iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.

Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctio lecti1 stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum, “errasinquitEncolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.” Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim[p. 190] novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.

1 lecti added by Buecheler.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: