This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum
etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae
altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus,
ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec
triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia
comissator intravit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque
temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem
Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir
est idemque lapidarius, qui videtur1 monumenta optime facere.”
Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cumadmiratione ingenti
spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque
aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit
con[p. 124] tinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio
hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus
esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic
erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello
faciebat, quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam
habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter
fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula
eius effundere.”
1 videtur Scheffer; videretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.