H |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene
resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii
cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera
scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei riserunt, ego autem
collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictum,[p. 42] et ipse Trimalchio
capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum
ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus
pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento in
tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa
et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum
magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula
erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla,
in quo barbam ipsius conditam esse dicebant.
Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. “Iliada et
Odyssian” inquit “ac
Laenatis gladiatorium munus.” Non licebat
multaciam1 considerare ...
1 multaciam corrupt: Buecheler suggests multa iam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.