This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[99]
“ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam
quamque lucem tanquam non redituram consumerem” ... profusis ego
lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium
esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam
amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium
magister deleret sine cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives
haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina
dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet,
eruditas praelabitur.”
“Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam
osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel
sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit
ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et
“moraris” inquit “Eumolpe, tanquam propudium ignores.”
Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim
dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in
iter1 compono et
adoratis sideribus intro navigium ...
[p. 200]
1 liter Buecheler: alter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.