L |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne
Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret,
collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo
inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus
pectus et inter tot altissimos gemitus
[p. 162] frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra potuit
haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui,
hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus,
exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi
solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione
dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt,
quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? Qui
tanquam die1 togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre
persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et
libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor,
tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc
amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti
derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut
noxio sanguine parentabo iniuriae meae.”
1 alter die qui tanquam togae MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.