This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Cum maxime haec dicente Gaio puer1 ... Trimalchionis delapsus est.
Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et
cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse
haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque
brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunat
a
crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe[p. 96] licem
proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et
missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum2 aliquid
catastropha quaereretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat
porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem
automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium
domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit
suspicio mea; in vicem enim poenae3 venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne
quis posset dicere, tantum virum esse a servo vulneratum.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.