[28]
Atticus
Di immortales, quam tu longe
iuris principia repetis! atque ita ut ego non modo ad
illa non properem, quae exspectabam a te de iure
ciuili, sed facile patiar te hunc diem uel totum in isto
sermone consumere. Sunt enim haec maiora, quae
aliorum causa fortasse conplecteris, quam ipsa illa,
quorum haec causa praeparantur.
Marcus
Sunt haec quidem magna, quae nunc
breuiter attinguntur. Sed omnium quae in hominum
doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto
praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam
esse natos, neque opinione sed natura constitutum
esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics