Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43]
Quis non studiose rei publicae subuenerit hac tam praeclara legis uoce laudatus?
Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam
in publicis institutis atque legibus: 'auspicia seruanto
auguri publico parento.' Est autem boni auguris
meminisse se maximis rei publicae temporibus
praesto esse debere, Iouique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sciat sibi docendos eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes
sibi diuinitus esse traditas, e quibus saepe opem rei
publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de
singulis rebus agendis, de priuatis magistratibusue
audiendis.