Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum
altera priuatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris
cauet. Nam quod 'rogum bustumue nouum' uetat
'propius sexaginta pedes adigi aedes alienas inuito
domino', incendium uereri uidetur: item acerram
uetat. Quod autem 'forum', id est uestibulum sepulcri, 'bustumue usu capi', uetat, tuetur ius sepulcrorum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam
quae norma legis est. Reliqua sunt in more: funus
ut indicatur, si quid ludorum; dominusque funeris
utatur accenso atque lictoribus,