[3] Et grammaticus quidem contendebat, “insequenda” scribendum esse; 1 “insequenda' enim scribi,” inquit, “debet, 2 non 'insecenda,' quoniam 'insequens' significat traditumque esse 'inseque' quasi 'perge dicere' et 'insequere' itaque ab Ennio scriptum in his versibus:
Inseque, Musa, manu Romanorum induperator”
Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.