[62] iam neque hamadryades r. n. c. n. i. p. amantis animum expressit, cui quod ante placuit, statim displicet. hamadryades nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt. qualis fuit illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius. dryades vero sunt quae inter arbores habitant, oreades quae in montibus. sane ab ovibus nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab ali- monia infantum curotrophae nominantur. hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pa- storis Siculi modulabor avena'.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.