[3] cum canerem reges et proelia cum canere vellem. et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus. alii Scyllam eum scribere coepisse dicunt, in quo libro Nisi et Minois, regis Cretensium, bellum describebat; alii de bellis civilibus dicunt; alii de tragoedia Thyestis. cynthius Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est. aurem vellit id est movit: alibi "postesque a cardine vellit". 'aurem' autem ideo, quia memoriae consecrate est, ut frons Genio, digiti Minervae, genua Misericordiae.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.