[75] effigiem duco sic Dido "effigiemque toro locat, haud ignara futuri". numero deus impare gaudet aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium nume- rum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibe- tur, unde est "tria virginis ora Dianae": quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Apollo idem Sol, idem Liber. et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut 'impare' quemadmo- dumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nomi- nibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia. et impar numerus inmortalis, quia dividi integer non potest; par nume- rus mortalis, quia dividi potest: licet Varro dicat Pythagoreos putare, imparem numerum habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi causa multarumque rerum impares numeros servari. 'impare' autem propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.