sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit. quem constat natum risisse sta- tim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter ipsa primordia perisse manifestum est. 'Sicelides' autem graecum est—nam latine Sicilienses facit—, id est Theocritiae: nam Theo- critus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut diximus supra. paulo maiora canamus bene 'paulo': nam licet haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua apta operi: ergo non 'maiora', sed 'paulo maiora'.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.