previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [17] ad1 has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem2 tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri3; quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur. [18] itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens4, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa5 non videbat. Vir autem acerrimo ingeniosic enim fuitmulta et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat; quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, [19] habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

[p. 2007] [20] tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et paratiquod ipsum6 alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur,7 alii levi8 et structa9 et terminata—, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati10; in eodemque genere alii callidi,

1 potest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L

2 tum quidem L: iam pridem Vollbehr

3 quae...magistri secl. Kayser

4 vir... prudens secl. Bake

5 rem ipsam maluit Bake

6 quod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid

7 consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus

8 levi codd. dett.: leui L

9 structa Ernesti: instructa L

10 elimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: