Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. ternae autem sunt utriusque partes: verborum
translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco
[p. 2067]
dicimus—; conlocationis1 autem eae quas diximus, com-
positio, concinnitas, numerus.
[202]
sed in utroque frequen-
tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba
cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus
quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa neque nullo modo2 coniuncta intellegi
licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus
exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper
numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut con-
structione verborum.
[203]
ita si numerus orationis quaeritur qui
sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in
omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in divi-
dendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem;
si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in
versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito
eum sensu3 sine arte definiunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.