[35]
et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo1 audire
de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu
intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur
patriae certissimus parricida? spectarasne2 id, ut patres conscripti
ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem
senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati
ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum
consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo
misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli,
non oratores3, non interpretes, non bellici consili auctores,
non ministros muneris provincialis senatus more maiorum
deligere posset4?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.