[38]
ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi
persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis
amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae
velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit
C. Caesarem nuper1 Aquileiae, cum de quibusdam esset
mentio facta, dixisse2 C. Alfium praeteritum permoleste tulisse,
quod in homine summam fidem probitatemque cognosset,
graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse
factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse
quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum3 respondisse
Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui
omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere
debere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.