[15]
Quintus
Quid quod Zaleucum istum negat
ullum fuisse Timaeus?
Marcus
At adseuerat Theophrastus, auctor
haud deterior mea quidem sententia (meliorem multi
nominant); commemorant uero ipsius ciues, nostri
clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad
rem: loquimur quod traditum est.
7. Sit igitur hoc iam a principio persuasum
ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores
deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac
numine, eosdemque optime de genere hominum
mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se
admittat, qua mente, qua pietate colat religiones,
intueri, piorumque et impiorum habere rationem.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics