Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Atque etiam si emolumentis, non sua sponte
uirtus expetitur, una erit uirtus quae malitia rectissime dicetur. Vt enim quisque maxume ad suum commodum refert, quaecumque agit, ita minime est uir
bonus, sic qui uirtutem praemio metiuntur, nullam
uirtutem nisi malitiam putant. Vbi enim beneficus, si
nemo alterius causa benigne facit? Vbi gratus, si non
tum ipsi cernuntur grati, quom referunt gratiam?
Vbi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se
amatur toto pectore, ut dicitur? Qui etiam deserendus
et abiciendus est, desperatis emolumentis et fructibus; quo quid potest dici immanius? Quodsi amicitia
per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se expetenda. Quod ni ita est,
omnino iustitia nulla est. Id enim iniustissimum
ipsum est, iustitiae mercedem quaerere.
19.