Marcus
Ego uero, cum licet pluris dies
abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem
et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed
nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non
attingit, Tite.
Atticus
Quae tandem ista causa est?
Marcus
Quia, si uerum dicimus, haec est mea et
huius fratris mei germana patria. Hinc enim orti
stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic
maiorum multa uestigia. Quid plura? Hanc uides
uillam, ut nunc quidem est lautius aedificatam patris
nostri studio, qui cum esset infirma ualetudine, hic
fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum
auos uiueret et antiquo more parua esset uilla, ut illa
Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest
nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me
plus aequo hic locus fortasse delectet, nec sine causa
si quidem etiam ille sapientissimus uir, Ithacam ut
uideret, immortalitatem scribitur repudiasse.
2.