Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
Cur autem aut uetera aut
aliena proferam potius quam et nostra et recentia?
Quis, inquam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset,
ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando,
nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in
nos? Quem quom homines scelerati ac perditi non
modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent,
gentes sibi in tenebris rei publicae perturbandas putauerunt. Quod nobis quidem egregium et ad inmortalitatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede
ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui nec esse quidem licuisset tribuno.