[29]
Atticus
Ille uero etsi tuus est totus ordo,
gratissimamque memoriam retinet consulatus tui,
pace tua dixerim: non modo censores sed etiam
iudices omnes potest defatigare.
13. Marcus
Omitte ista, Attice! Non enim
de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt,
sed de futuris, si qui forte his legibus parere uoluerint,
haec habetur oratio. Nam cum omni uitio carere lex
iubeat, ne ueniet quidem in eum ordinem quisquam
uitii particeps. Id autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics