Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
Quo uerius in causa nostra uir
magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat,
nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam
quod comitia illa essent armis gesta seruilibus, praetendebat neque tributa capitis comitia rata esse posse
neque ulla priuilegii. Quocirca nihil nobis opus
esse lege, de quibus omnino nihil actum esset legibus.
Sed uisum est et nobis et clarissimis uiris melius, de
quo serui et latrones sciuisse aliquid dicerent, de hoc
eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere.
20.