IV
[4arg] Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii “divinationem” appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. 1CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio “divinatio” appellatur. [2] Id vocabulum quam ob causan ita factum sit, quaeri solet. [3] Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine vocabulorum composuit, “Divinatio,” inquit, “iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.” [4] Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna. [5] Sed videtur tamen significare velle idcirco dici “divinationem,” quod in aliis [p. 132] quidem causis iudex ea quae 2 didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est. [6] Haec Bassus. Sed alii quidam “divinationem” esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae 3 coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.