III
[3arg] Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.CIVITAS Rodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est. [2] Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere. [3] Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent. [4] Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. [5] At ubi Perses victus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. [6] Legati postquam Romam venerunt et in senatum [p. 12] intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; [7] cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintae Originis libro scripta est. [8] Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. [9] Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit. [10] Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. [11] Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. [12] Culpavit autem primum hoc, quod Cato “inerudite et ἀναγώγως,” ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia [p. 14] rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. [13] “In principiis autem,” inquit, “patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.” [14] Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: “Scio solere plerisque hominibus rebus 1 secundis atque prolixis atque prosperis 2 animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.” [15] “Quae deinde Cato iuxta dicit, ea,” inquit, “confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili 3 ad purgandum est. Atque etiam,” inquit, “insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis [p. 16] cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.” [16] Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: “Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, 4 ne 5 si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.” [17] Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. [18] Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique [p. 18] indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti. [19] Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est. [20] At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur, ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut, fieri iam coepto, differendum est, tum qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit. [21] Iamdudum enim negotia, pericula ipsa rerum communia consiliis eos capiendis conciliant et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam. [22] Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. [23] Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis [p. 20] calumniatur. [24] Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio. [25] In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt. [26] Postea verba haec ex eadem oratione ponit: “Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?” [27] “Hoc,” inquit, “enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: 'Occupabimus certe; nam, si non occupaverimus, opprimemur incidendumque erit in insidias a quibus ante non caverimus.' [28] Recteque,” inquit, “hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante [p. 22] de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum 6 verbis eluserit:
εἰ γάρ σ᾽ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις,[29] At hoc enim,” inquit, “plane stultitiae plenum est, eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias quod velis.” [30] Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae 7 gladiatoriae. [31] Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit. [32] Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis. [33] Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit. [34] Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, 8 sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis. [35] “Nam cum obiceretur,” inquit, “Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent,” induxisseque eum dicit quam dialectici [p. 24] ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti aequum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit. [36] Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt; “Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit 'hostes voluisse fieri.' Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim.” [37] Deinde paulo infra dicit: “Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto?' Atqui nos omnia plura habere volumus et id nobis impune est.” [38] Postea ita dicit: “Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?” [39] His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime [p. 26] non fuissent. [40] Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari 9 posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis. [41] “Nam beneficia,” inquit, “promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est quam expectavisse. [42] Summa enim professio stultitiae,” inquit, “est, non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi quae facta sunt infecta fieri non possunt, poeniantur.” [43] Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; [44] sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur. [45] Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito. [46] In quibus rebus quod prohibitum est fieri [p. 28] quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. [47] Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat, neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus illicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum 10 summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. [48] Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit. [49] Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: [50] “Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos [p. 30] attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?” [51] Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent. [52] Praeterea animadvertere est, in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc 11 ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc 12 quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit. [53] Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur. [54] Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non [p. 32] dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas. [55] Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.
χρὴ καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.