Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat deum,
qui, unde ortus sit, quasi recordetur ac cognoscat.
Iam uero uirtus eadem in homine ac deo est, neque
alio ullo in genere praeterea. Est autem uirtus nihil
aliud, nisi perfecta et ad summum perducta natura:
est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita
sit, quae tandem esse potest proprior certiorue cognatio? Itaque ad hominum commoditates et usus
tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae
gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata
uideantur, nec solum ea quae frugibus atque bacis
terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes, quom
perspicuum sit plerasque esse ad usum hominum, partim ad fructum, partim ad uescendum, procreatas.