Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[39]
Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae uir longeque doctissimus ualde hanc labem ueretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam ualde id
timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem constat; quae solebant quondam conpleri seueritate iucunda Liuianis et Naeuianis modis, nunc fit
ut eadem exululent, cum ceruices oculosque pariter
cum modorum flexionibus torqueant. Grauiter olim
ista uindicabat uetus illa Graecia, longe prouidens
quam sensim pernicies illapsa ciuium in animos malis
studiis malisque doctrinis repente totas ciuitates
euerteret, si quidem illa seuera Lacedaemo neruos
iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei
fidibus incidi.
16.