This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem
adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super
torum meum diu flevit. Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti
expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus
detumuit1
imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum
strepitum constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi
fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri;
neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam
praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire.
Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor quam
iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus.
Ipsa quidem illa nocte vexata tam peri[p. 24] culoso inhorrui frigore,
ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum
vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio
non tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad
necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in
sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum.
Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas
religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta,
quae vix mille homines noverunt.”
1 detumuit Buecheler: detonuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.