previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


I

[1arg] De origine vocabuliterrae Italiae”; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.


TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, 1 quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque 2 in ea terra gigni pascique solita sint complurima.

[2] Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatursupremainstitutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni. [3] “Minima[p. 300] autem multa est ovis unius. “Supremamulta est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et proptereasupremaappellatur, id est summa et maxima.

[4] Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet utovesgenere virili appellentur; atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: “M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico”; ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam.

[5] Vocabulum autem ipsummultaeidem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum novicia κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt. [6] Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique veterum locuti sunt: “multam dixitetmulta dicta est,” non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto Originum verba haec sunt: “Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.” [7] Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et [p. 302] in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.

1 sint, Lion; sunt, MSS. (Z omits).

2 buceta, MSS.; bucera, Paris ed. of 1536.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: