XI
[11arg] Verba P. Nigidii, quibus differre dicit “mentiri” et “mendacium dicere.”VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: “Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur.” Item hoc addidit: [2] “Qui mentitur,” inquit, “fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.” [3] Item hoc quoque super eadem re dicit: “Vir bonus,” inquit, “praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.” [4] Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.