previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V

[5arg] Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod estegregius.”


DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu [p. 40] vocativovir egregidicendum contenderet, altervir egregie.”

[2] Ratio autem eius, quiegregioportere dici censebat, huiuscemodi fuit: “Quaecumque,” inquit, “nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia; sic igitur ' egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco 'egregi, 'non 'egregie,' rectius dicetur. Nam 'divus' et 'rivus' et 'clivus' non 'us' syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae 'digamma' appellabatur.” [3] Hoc ubi ille alter audivit, “O,” inquit, “egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et 'ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae ' us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.” [4] Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret [p. 42] et propugnaret diceretque etpropriumetpropitiumetanxiumetcontrariumitidem in casu vocativo dicendum, utadversariusetextrariusdiceretur; “insciumquoque etimpiumetebriumetsobriuminsolentius quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: