VIII
[8arg] Quaesitum esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ins senatus convocandi consulendique habeat.PRAEFECTUM urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat quae non sit senatoria. [2] M. autem Varro in quarto Epistolicarum Quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum VIII., ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito Varronem 1 Tuberoni contra sententiam Iunii refert: “Nam et tribunis,” inquit, “plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.”