XII
[12arg] De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.INFAMES materias, sive quis mavult dicere “inopinabiles,” quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se 1 deiciebat, 2 vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus; [2] sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit. [3] Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in 3 isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit: [4] “Versus,” inquit, “est longo hominum aevo probatus:
῎αλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.[p. 252] Eo versu significatur, non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male. [5] Quod cum ita sit,” inquit, “ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες!”