XVI
[16arg] Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia.ANATES Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare. [2] Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel [p. 262] potentissimum esse in ea confectione; [3] ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, [4] quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. [5] Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit. [6] Huius regis antidotus celebratissima est, quae “Mitridatios” vocatur.