previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.


M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: “Principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.”

[2] Quaerebatur, “servus recepticiusquid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum et inventum est, “recepticium servumdici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit. [3] “Propterea,” inquit, “servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.”

[4] Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. [5] “Recepticiusenimservus,” in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit. [6] Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem [p. 224] marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, eareciperedicebatur, sicuti nunc quoque in venditionibusrecipidicuntur, quae excipiuntur neque veneunt. [7] Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:

Postículum hoc recépit, 1 cum aedis véndidit,
id est: cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit. [8] Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: “Mulier,” inquit, “et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit,” hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. [9] Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat. [10] Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatoremservum recepticium,” hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.

[11] Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.

[p. 226]

1 recepit, MSS. of Plaut. except A, and of Nonius, p. 384 (613, Linds.); recipit, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: